CAPUT VI. De anachoretarum ordine ac principio. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | De hoc perfectorum numero et, ut ita dixerim, fecundissima radice, sanctorum etiam anachoretarum post haec flores fructusque prolati sunt. Cuius professionis principes hos quos paulo ante memoravimus, sanctum videlicet Paulum vel Antonium, novimus exstitisse. |
2 | Qui non, ut quidam, pusillanimitatis causa nec impatientiae morbo, sed desiderio sublimioris profectus contemplationisque divinae, solitudinis secreta sectati sunt, licet prior, eorum necessitatis obtentu, dum tempore persecutionis affinium suorum devitat insidias, eremum penetrasse dicatur. |
3 | Ita ergo processit ex illa, quam diximus, disciplina aliud perfectionis genus, cuius sectatores anachoretae, id est, secessores merito nuncupantur, eo quod nequaquam contenti hac victoria qua inter homines occultas insidias diaboli calcaverunt, aperto certamine ac manifesto conflictu daemonibus congredi cupientes, vastos eremi recessus penetrare non timeant, ad imitationem scilicet Ioannis Baptistae qui in eremo tota permansit aetate: Eliae quoque et Elisaei, atque illorum de quibus Apostolus ita commemorat: Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae. De quibus etiam Dominus figuraliter ad Iob: Quis, ait, est qui dimisit onagrum liberum, et vincula eius resolvit? |
4 | Posuit habitaculum eius desertum, et tabernacula eius salsuginem? Irridens multitudinem civitatis, et querelam exactoris non audiens. Consideravit montes pascuae suae, et post omne viride quaerit. In Psalmis quoque: Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. Et post pauca: Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt. |
5 | Esurientes et sitientes; anima eorum in ipsis defecit. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos (Ibid.). Quos etiam Ieremias ita describit: Beatus qui tollit iugum ab adolescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se. Quique illud Psalmistae affectu et opere concinunt: Similis factus sum pelicano solitudinis. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. |